AERARIUM

AERARIUM
AERARIUM
locus est pecuniae publicae, ad fututas necessitates, asservandae destinatus. Nomen ei ab aere, cuius, aurô argentôque nondum inventô, usus fuit. Differt a Fisco: quod Aerarium populi, Fiscus Principis sit. Vide infra Pecunia. Ei apud Romanos. Tribuni primitus praeerant; postea Quaestores: donec sub Imperatoribus novi Magistratus orti sunt, in quorum cura pecunia publica esset. Nam a Quaestoribus ad Praetores, ab his sub Augusto ad Senatores, denique sub Claudio ab istis ad Quaestores munus denuo devolutum est. Asservârunt illud Romani in aede Saturni, quod ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, Tertullian. Apologet. adv. Gent. c. 10. primusque templum illud huic usui addixit Val. Publicola, vel ob reverentiam sacri loci, vel quia tutissimus is mons erat. Duplex autem Aerarium erat. Unum quod Vulgare Dempsterus, alii Largitionum sacrarum seu Thesaurorum publicorum
vocant, quod, in exteriori Fano, communis Reip. census et ordinaria tributa in eo reconderentur: Alterum Sacrum seu Sanctius, ad ultimos Reip. laborantis casus aurum vicesimarium celans, quod, in penitiore aedis recessu asservabatur. In quo tabulas simul publicas custoditas, patet ex Cicer. Act. 3. in C. Verrem. Hôc initiô bellorum civilium Pompeianorum Consules, urbe excedentes, clauserunt, clavibus secum ablatis: Sed Caesari in urbem ventitanti, nihil prius visum agi dignum, quam cô effractô rapere, quidquid opulentiae fuerat congestum, vide Appianum Alex. Bell. Civ. l. 2. Forum l. 4. c. 2. Cicer. ad Atticum l. 7. ep. 12. etc. Fuisse autem a Caesare rapta auri pondo 4136. argenti pondo prope 900000. prodit Freculphus Chron. tom. 1. l. 7. c. 8. ex P. Orosio l. 6. c. 15. Militare quoque dictum est. Praeter haec duo, fuit etiam Aerarium largitionum seu rerum privatarum Augusti et Augustae etc. Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 7. c. 31. et Paralip. ad illud caput. Apud Persas quoque publicam pecuniam Magnatibus asservandam committere, moris fuit: Unde Tyridates pecuniae custos memoratur Curtio l. 5. c. 5. Et de Dario ad constructionem Templi Herosol. pecuniam permittente, loquens Iosephus Ant. Iud. l. 11. c. 4. εν τȏυ Βαςςιλικοῦ γαζοφυλακίου ex regio aerario, illam depromptam esle scribit. Nata utem haec vox, ex celebri thesauris regiis reponendis oppido Gaza: Unde huiusmodi custodes Γαζοφύλακες dicti. Asservabatur et haec pecunia plerumque in templis. Hinc templi Hierosolymitani opulentiâ Pompeius illectus huc venit, thesaurosque diripuit. Graeciae quoque totius Aerarium in insul. Delo fuit, et templum Delphici Apollinis, propter opes in eo depositas, a Brenno Gallorum Duce petitum, narrat Iustinus l. 24. c. 6. 7. Locupletârunt, ut et illud addam, Romani Aerarium, ex devictorum hostium pecuniis: annuis sociorum pensionibus: hereditatibus, quarum vicesimam extranei, qui hereditatem adibant, aerario pendere tenebantur: ex prudenti opum administratione etc. Manumissi quoque vicesimam ei solvebant. At Constantius Imperat. Opes cum a privatis possidentur, apud eos fructum, in arcis vero Principum clausas, steriles esse ac infructuosas iudicavit. Apud mediae aetatis Scriptores, Aerarium seu Fiscus, synonyma. Ael. Spartian. in Adriano c. 6. Damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit, omni summâ in aerario publico receptâ. In fiscum privatum, εἰς τὸ Βασιλικον`; quasi alius esset Fiscus, praeter privatum Principis. Nempe Fiscus
et Aerarium hîc synonyma, et privatum Aerarium ac privatum Fiscum appellant hi Auctores, τὸ Βασιλικὸν ταμεῖον; publicum autem, Populi Aerarium, cum proprie Fiscus de Principis aerario dicatur. Sic Volcatius Gallicanus in Avidio Cassio, c. 7. Bona proscripti Antoninus in privatum ararium congeri noluit, quare Senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata. Et Dio aliique Scriptores Graeci, τὸ Βασιλικὸν τῷ δημοσιῳ opponunt, privatum nempe Aerarium publico. Salmas. ad l.c. De pecuniis pupillarum et viduarum in auxilium aerarii Roman. collectis vide infra ubi de Pupillaribus pecuniis it. voce Vidua.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Aerarium — (from Latin aes , in its derived sense of money ) was the name (in full, aerarium stabulum treasure house) given in Ancient Rome to the public treasury, and in a secondary sense to the public finances. The treasury contained the monies and… …   Wikipedia

  • Aerarium —   [zu lateinisch aes, aeris »Erz«, »Geld«], Ärarium das, s/...ri |en, bei den Römern der Staatsschatz im Saturntempel (Aerarium Saturni). Das Aerarium war zugleich Staatsarchiv, wo Abrechnungen und Urkunden hinterlegt wurden. Die Aufsicht führten …   Universal-Lexikon

  • aerarium — aerárium s. n. [ae pron. e] (sil. ri um) Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  AERÁRIUM s.n. (Ant.) Tezaurul public şi administraţia banilor publici în vechea Romă. [pron. e ra ri um. / < lat. aerarium < aes, aeris –… …   Dicționar Român

  • Aerarĭum — (lat.), 1) öffentlicher Schatz, s. Rom (Ant.), daher 2) (Ärar), eine öffentliche Kasse, z.B. Stadt , Kirchen Ä. etc.; 3) Schatzkammer; z.B. Ae. militāre, in Rom Kriegsschatzkammer, von Augustus errichtet; in sie floß von allen Schenkungen u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Aerarium — Aerarium, der Staasschatz, die Schatzkammer; davon ärarial, ärarisch …   Herders Conversations-Lexikon

  • aerarium — index finance, treasury Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • aerarium — ● aerarium Mot latin désignant le trésor public sous la République romaine …   Encyclopédie Universelle

  • Aerarium — Das Aerarium (von lateinisch aes „Bronze“) war die antike römische Staatskasse. Ihre vollständige Bezeichnung war Aerarium populi Romani („Schatz des römischen Volkes“). Sie befand sich im Saturntempel auf dem Forum Romanum und wurde deshalb auch …   Deutsch Wikipedia

  • aerarium — /ee rair ee euhm/, n., pl. aeraria /ee rair ee euh/. the state treasury in ancient Rome. [ < L, equiv. to aer (s. of aes bronze, money) + arium ARY] * * * ▪ ancient Roman treasury       treasury of ancient Rome, housed in the Temple of Saturn and …   Universalium

  • AErarium — Ærarium Dans la Rome antique, l’Ærarium est le trésor public (spécialement durant la République). Il tire son nom d’aes, le bronze en latin. Avec l’instauration du principat (début de l’Empire, Auguste), l’ærarium devient le trésor géré par le… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”